- SULPHUR
- SULPHURin terrae reliquis generibus vel maxime mirâ est naturâ, ut quô plurima domantur. Nascitur in insulis Aeoliis, --- sed nobilissimum in Melo insula ----- Genera quatuor, vivum ---- Alterum genus appellant glebam, fullonum tantum officints familiare. Tertîo quoque generi unus tantum est usus ad suffiendas lanas, quoniam candorem tantum mollitiemque confert ---- Quarto autem ad ellychnia maxime conficienda. Coetero tanta vis est, ut morbos Comitiales deprebendat nidore, igni impositum. Lusit et Anaxilaus eô, candens in catice novo prunaque subdita circumferens, exarde scentis repercussu dirum pallorem, velut defunctorum, offundente conviviis. Plin. l. 35. c. 15. ubi plurima de Medico eiusdem usus. Sed et in superstitionibus Veterum ei locus fuit, isque iusignis, unde θεῖον divinum, dictum, quod quasi lustrationum caput esser. Ovid. Fastor.l. 4. v. 739.Carulei fiant puro de sulpure fumi,Tectaque fumanti sulpure balet ovis.In lustrationibus namque adhibebatur ovis cuius corpus vivo sulfure adurebatur. Alioqui in Ditis sacris integra corpora imponebantur igni. Vide supra, ubi de prisco Lustrandi ritu et Saecularibus Ludis. Sic Claudian. l. VI. Consul. Honorii, v. 324.Lustralem sic rite facem, cul lumen odorumSulpure caeruleô, nigrôque bitumine fumat,Circum membra rotat doctus purganda Sacerdos etc.Eiusdem suffitu expiabantur domus, Plin. ubi supra: lecti item aliaque loca Ovid. de Arte, l. 2. v. 329.Et veniat, quae lustret anus lectumque locumque,Praeferat et tremula aulphut et ova manu.Quam in rem vide plura apud Hadr. Turnebum Adversar. l. 1. c. 25. Alexandr. ab Alexandro l. 5. c. 27. Alios, ut et de alio Sulpuris usu, hîc infrâ, in voce Sulfurata. Addam saltem, in opalo, quae candidarum gemmarum dux et signifera olim, et post smaragdos primae dignitatis habita est, praeter carbunculi tenuiorem ignem, amethysti fuigentem putpuram smaragdique virens mare, sulpuris quoque ardentem flammam, commendari Plinio l. 37. c. 6. dequa gemma vide supra. Sulpur ex plumbo excoctum, asservari in Musaeo Kircheriano, haber Georg. de Sepibus in Descript. eius p. 41.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.